Latin · ~7 min
Lines 1.249-1.293
Seneca the Younger, Agamemnon 1.249-293
Not analysed yet
grauis ille sociis stante adhuc Troia fuit:
quid rere ad animum suapte natura trucem
Troiam addidisse? rex Mycenarum fuit,
ueniet tyrannus: prospera animos efferunt.
Effusa circa paelicum quanto uenit
turba apparatu! sola sed turba eminet
tenetque regem famula ueridici dei.
feresne thalami uicta consortem tui?
at illa nolet. ultimum est nuptae malum
palam maritam possidens paelex domum.
nec regna socium ferre nec taedae sciunt.
[Cl.] Aegisthe, quid me rursus in praeceps agis
iramque flammis iam residentem incitas?
permisit aliquid uictor in captam sibi:
nec coniugem hoc respicere nec dominam decet.
lex alia solio est, alia priuato in toro.
quid, quod seueras ferre me leges uiro
non patitur animus turpis admissi memor?
det ille ueniam facile cui uenia est opus.
[Ae.] Ita est? pacisci mutuam ueniam licet?
ignota tibi sunt iura regnorum aut noua?
nobis maligni iudices, aequi sibi,
id esse regni maximum pignus putant,
si quidquid aliis non licet solis licet.
[Cl.] ***272a
ignouit Helenae: iuncta Menelao redit
quae Europam et Asiam paribus afflixit malis.
[Ae.] Sed nulla Atriden Venere furtiua abstulit
nec cepit animum coniugi obstrictum suae.
iam crimen ille quaerit et causas parat.
nil esse crede turpe commissum tibi:
quid honesta prodest uita, flagitio uacans?
ubi dominus odit, fit nocens, non quaeritur.
Spartenne repetes spreta et Eurotan tuum
patriasque sedes profuga? non dant exitum
repudia regum: spe metus falsa leuas.
[Cl.] Delicta nouit nemo nisi fidus mea.
[Ae.] Non intrat umquam regium limen fides.
[Cl.] Opibus merebor, ut fidem pretio obligem.
[Ae.] Pretio parata uincitur pretio fides.
[Cl.] Surgit residuus pristinae mentis pudor;
quid obstrepis? quid uoce blandiloqua mala
consilia dictas? scilicet nubam tibi,
regum relicto rege, generosa exuli?
[Ae.] Et cur Atrida uideor inferior tibi,
gnatus Thyestae? [Cl.] Si parum est, adde et nepos.