Latin · ~7 min
Lines 1.294-1.355
Seneca the Younger, Agamemnon 1.294-355
Not analysed yet
[Ae.] Auctore Phoebo gignor; haud generis pudet.
[Cl.] Phoebum nefandae stirpis auctorem uocas,
quem nocte subita frena reuocantem sua
caelo expulistis? quid deos probro addimus?
subripere doctus fraude geniales toros,
quem Venere tantum scimus inlicita uirum,
facesse propere ac dedecus nostrae domus
asporta ab oculis: haec uacat regi ac uiro.
[Ae.] Exilia mihi sunt haud noua; assueui malis.
si tu imperas, regina, non tantum domo
Argisue cedo: nil moror iussu tuo
aperire ferro pectus aerumnis graue.
[Cl.] Siquidem hoc cruenta Tyndaris fieri sinam.
quae iuncta peccat debet et culpae fidem.
secede mecum potius, ut rerum statum
dubium ac minacem iuncta consilia explicent.
[Chorvs] Canite, o pubes inclita, Phoebum!
tibi festa caput turba coronat,
tibi uirgineas laurum quatiens
de more comas
innuba fudit stirps Inachia.
Tu quoque nostros, Thespias hospes,
comitare choros,
quaeque Erasini gelidos fontes,
quaeque Eurotan,
quaeque uirenti tacitum ripa
bibis Ismenon,
quam fatorum praescia Manto,
sata Tiresia,
Latonigenas monuit sacris
celebrare deos.
Arcus, uictor, pace relata,
Phoebe, relaxa
umeroque graues leuibus telis
pone pharetras
resonetque manu pulsa citata
uocale chelys:
nil acre uelim magnumque modis
intonet altis,
sed quale soles leuiore lyra
flectere carmen
simplex, lusus cum docta tuos
Musa recenset.
licet et chorda grauiore sones,
quale canebas
cum Titanas fulmine uictos
uidere dei,
uel cum montes montibus altis
super impositi
struxere gradus trucibus monstris,
stetit imposita Pelion Ossa,
pinifer ambos pressit Olympus.
Ades, o magni, soror et coniunx,
consors sceptri, regia Iuno:
tua te colimus turba Mycenae,
tu sollicitum supplexque tui
numinis Argos sola tueris,
tu bella manu pacemque geris;
tu nunc laurus Agamemnonias
accipe uictrix.
Tibi multifora tibia buxo
sollemne canit,
tibi fila mouent docta puellae
carmine molli,
tibi uotiuam matres Graiae
lampada iactant:
ad tua coniunx candida tauri
delubra cadet nescia aratri,
nullo collum signata iugo.