Latin
Book 2, Chapter 16
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.16.1
Not analysed yet
Urbem cuidam Alexander donabat, vesanus et qui nihil animo nisi grande conciperet. Cum ille, cui donabatur, se ipse mensus tanti muneris invidiam refugisset dicens non convenire fortunae suae : "Non quaero," inquit, "quid te accipere deceat, sed quid me dare." Animosa vox videtur et regia, cum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet ; refert, qui det, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine quibus facti ratio non constabit.