Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 16
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.16.2
Not analysed yet
Tumidissimum animal ! Si illum accipere hoc non decet, nec te dare; habetur personarum ac dignitatium portio et, cum sit ubique virtus modus, aeque peccat, quod excedit, quam quod deficit. Liceat istud sane tibi et te in tantum fortuna sustulerit, ut congiaria tua urbes sint (quas quanto maioris animi fuit non capere quam spargere !) :est tamen aliquis minor, quam in sinu eius condenda sit civitas !