Latin · ~2 min
2.32.1 to 2.32.2
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.32.1-2
Not analysed yet
"Qui accepit," inquit, "beneficium, licet animo benignissimo acceperit, nondum consummavit officium suum ; restat enim pars reddendi; sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit, quam acceperat." Exemplum hoc dissimile est ; quare ? Quia huius rei laus in corporis motu est et in agilitate, non in animo ; explicari itaque totum debet, de quo oculis iudicatur. Nec tamen ideo non bonum lusorem dicam, qui pilam, ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quominus remitteret, non fuit.