Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 32
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.32.3
Not analysed yet
"Sed quamvis," inquit, "arti ludentis nihil desit, quia partem quidem fecit, sed partem, quam non fecit, potest facere, lusus ipse imperfectus est, qui consummatur vicibus mittendi ac remittendo" Nolo diutius hoc refellere ; existimemus ita esse, desit aliquid lusui, non lusori ; sic et in hoc, de quo disputamus, deest aliquid rei datae, cui par alia debetur, non animo, qui animum parem sibi nanctus est et, quantum in illo est, quod voluit, effecit.