Latin · ~1 min
Book 2, Chapter 34
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.34.1
Not analysed yet
"Quid ergo ? ",inquit, "rettulit gratiam, qui nihil fecit ? "Primum fecit :bono animo bonum obtulit et, quod est amicitiae, ex aequo. Post deinde aliter beneficium, aliter creditum solvitur ; non est, quod expectes, ut solutionem tibi ostendam ; res inter animos geritur.