Latin · ~4 min
Book 2, Chapter 33
Seneca the Younger, De Beneficiis 2.33
Not analysed yet
Beneficium mihi dedit ; accepi non aliter, quam ipse accipi voluit :iam habet, quod petit, et quod unum petit, ergo gratus sum. Post hoc usus mei restat et aliquod ex homine grato commodum ; hoc non imperfecti officii reliqua pars est, sed perfecti accessio. Facit Phidias statuam ; alius est fructus artis, alius artificii :artis est fecisse, quod voluit, artificii fecisse cum fructu ; perfecit opus suum Phidias, etiam si non vendidit. Triplex illi fructus est operis sui: unus conscientiae ; hunc absoluto opere percipit; alter famae ; tertius utilitatis, quem allatura est aut gratia aut venditio aut aliqua commoditas. Sic bene ficii fructus primus ille est conscientiae ; hunc percipit, qui, quo voluit, munus suum pertulit ; secundus et tertius est et famae et eorum, quae praestari in vicem possunt. Itaque cum benigne acceptum est beneficium, qui dedit, gratiam quidem iam recepit, mercedem nondum ; debeo itaque, quod extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo persolvi.