Latin · ~3 min
Book 3, Chapter 10
Seneca the Younger, De Beneficiis 3.10
Not analysed yet
Dies praeterea beneficio reddendo non dicitur, sicut pecuniae creditae ; itaque potest, qui nondum reddidit, reddere. Dic enim, intra quod tempus deprendatur ingratus. Maxima beneficia probationem non habent, saepe intra tacitam duorum conscientiam latent ; an hoc inducimus, ut non demus beneficia sine teste ? Quam deinde poenam ingratis constituimus ? Unam omnibus, cum disparia sint ? Inaequalem et pro cuiusque beneficio maiorem, aut minorem ? Age, intra pecuniam versabitur taxatio. Quid, quod quaedam vitae beneficia sunt et maiora vita ? His quae pronuntiantur poena ? Minor beneficio ? Iniqua est. Par et capitalis ? Quid inhumanius quam cruentos esse beneficiorum exitus ?