Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 11
Seneca the Younger, De Beneficiis 3.11.1
Not analysed yet
"Quaedam," inquit, "privilegia parentibus data sunt ; quomodo horum extra ordinem habita ratio est, sic aliorum quoque beneficorum haberi debet." Parentium condicionem sacravimus, quia expediebat liberos tolli ; sollicitandi ad hunc laborem erant incertam adituri fortunam. Non poterat illis dici, quod beneficia dantibus dicitur : "Cui des, elige ; ipse tecum, si deceptus es, querere ; dignum adiuva." In liberis tollendis nihil iudicio tollentium licet, tota res voti est. Itaque, ut aequiore animo adirent aleam, danda aliqua illis potestas fuit.