Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 27
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.27.2
Not analysed yet
Itaque errant illi, qui interrogant Stoicos : "Quid ergo ? Achilles timidus est ? Quid ergo ? Aristides, cui iustitia nomen dedit, iniustus est ? Quid ergo ? Et Fabius, qui 'cunctando restituit rem,' temerarius est ? Quid ergo ? Decius mortem timet ? Mucius proditor est ? Camillus desertor ? "Non hoc dicimus sic omnia vitia esse in omnibus, quomodo in quibusdam singula eminent, sed malum ac stultum nullo vitio vacare ; ne audacem quidem timoris absolvimus, ne prodigum quidem avaritia liberamus.