Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 27
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.27.3
Not analysed yet
Quomodo homo omnes sensus habet nec ideo tamen omnes homines aciem habent Lynceo similem, sic, qui stultus est, non tam aeria et concitata habet omnia, quam quidam quaedam. Omnia in omnibus vitia sunt, sed non omnia in singulis extant. Hunc natura ad avaritiam impellit ; hic vino, hic libidini deditus est aut, si nondum deditus, ita formatus, ut in hoc illum mores sui ferant. Itaque, ut ad propositum revertar, nemo non ingratus est, qui malus :