Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 39
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.39.2
Not analysed yet
"Primum alia condicio est in credito, alia in beneficio. Pecuniae etiam male creditae exactio est ; et appellare debitorem ad diem possum et, si foro cesserit, portionem feram ; beneficium et totum perit et statim. Praeterea hoc mali viri est, illud mali patris familiae. Deinde ne Zeno quidem, si maior fuisset summa, credere perseverasset. Quingenti denarii sunt :illud quod dici solet, "in morbo consumat "; fuit tanti non revocare promissum suum.