Latin · ~3 min
4.39.3 to 4.39.4
Seneca the Younger, De Beneficiis 4.39.3-4
Not analysed yet
Ad cenam, quia promisi, ibo, etiam si frigus erit; non quidem, si nives cadent. Surgam ad sponsalia, quia promisi, quamvis non concoxerim ; sed non, si febricitavero. Sponsum descendam, quia promisi; sed non, si spondere me in incertum iubebis, si fisco obligabis. Subest, inquam, tacita exceptio : "Si potero, si debebo, si haec ita erunt." Effice, ut idem status sit, cum exigis, qui fuit, cum promitterem ; destituere levitas erit. Si aliquid intervenit novi, quid miraris, cum condicio promittentis mutata sit, mutatum esse consilium ? Eadem mihi omnia praesta, et idem sum. Vadimonium promittimus, tamen deserti non in omnes datur actio :deserentem vis maior excusat.