Latin
Book 5, Chapter 13
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.13.3
Not analysed yet
"At quomodo ingratum vocas eo non reddito, quod negas esse beneficium ? "Quaedam, etiam si vera non sunt, propter similitudinem eodem vocabulo comprehensa sunt. Sic pyxidem et argenteam et auream dicimus ; sic inlitteratum non ex toto rudem, sed ad litteras altiores non perductum ; sic, qui male vestitum et pannosum vidit, nudum vidisse se dicit. Beneficia ista non sunt, habent tamen beneficii speciem.