Latin
Book 5, Chapter 13
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.13.4
Not analysed yet
"Quomodo ista sunt tamquam beneficia, sic et ille tamquam ingratus est, non ingratus." Falsum est, quia illa beneficia et qui dat appellat et qui accipit. Ita, qui veri beneficii speciem fefellit, tam ingratus est quam veneficus, qui soporem, cum venenum esse crederet, miscuit.