Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 14
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.14.3
Not analysed yet
"Quomodo," inquit, "adversus malum ingratus est quisquam, cum a malo dari beneficium non possit ? "Ea scilicet ratione, quia ipsum, quod accepit, beneficium non erat, sed vocabatur ; qui accipiet ab illo aliquid ex his, quae apud imperitos sunt, quorum et malis copia est, ipse quoque in simili materia gratus esse debebit et illa, qualiacumque sunt, cum pro bonis acceperit, pro bonis reddere.