Latin · ~2 min
5.14.1 to 5.14.2
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.14.1-2
Not analysed yet
Cleanthes vehementius agit. "Licet," inquit, "beneficium non sit, quod accepit, ipse tamen ingratus est, quia non fuit redditurus, etiam si accepisset. "Sic latro est etiam antequam manus inquinet, quia ad occidendum iam armatus est et habet spoliandi atque interficiendi voluntatem ; exercetur et aperitur opere nequitia, non incipit. Sacrilegi dant poenas, quamvis nemo usque ad deos manus porrigat.