Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 7
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.7.5
Not analysed yet
Quem magis admiraberis, quam qui imperat sibi, quam qui se habet in potestate ? Gentes facilius est barbaras impatientesque arbitrii alieni regere, quam animum suum continere et tradere sibi. Platon, inquit, agit Socrati gratias, quod ab illo didicit ; quare Socrates sibi non agat, quod ipse se docuit ? M. Cato ait : 'Quod tibi deerit, a te ipso mutuare.' Quare donare mihi non possim, si commodare possum ? Innumerabilia sunt, in quibus consuetudo nos dividit ;