Latin
Book 5, Chapter 7
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.7.6
Not analysed yet
dicere solemus : 'Sine, loquar mecum 'et 'Ego mihi aurem pervellam.' Quae si vera sunt, quemadmodum aliquis sibi irasci debet, sic et gratias agere ; quomodo obiurgare se, sic et laudare se ; quomodo damno sibi esse, sic et lucro potest. Iniuria et beneficium contraria sunt ; si de aliquo dicimus : 'Iniuriam sibi fecit,' poterimus dicere et : 'Beneficium sibi dedit.' "