Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 19
Seneca the Younger, De Beneficiis 6.19.1
Not analysed yet
"Negas," inquit, "ullum dare beneficium eum, qui me gratuita nave per flumen Padum tulit ? "Nego. Aliquid boni facit, beneficium non dat ; facit enim aut sua causa aut utique non mea ; ad summam ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare, sed aut rei publicae aut viciniae aut ambitioni suae praestat et pro hoc aliud quoddam commodum expectat, quam quod a singulis recepturus est. "Quid ergo ?