Latin · ~3 min
6.19.2 to 6.19.4
Seneca the Younger, De Beneficiis 6.19.2-4
Not analysed yet
"inquit, "si princeps civitatem dederit omnibus Gallis, si immunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt ? "Quidni debeant ? debebunt autem non tamquam proprium beneficium, sed tamquam publici partem. "Nullam," inquit, "habuit cogitationem illo tempore mei, quo universis proderat ; noluit mihi civitatem proprie dare nec in me direxit animum ; ita quare ei debeam, qui me sibi non substituit, cum facturus esset, quod fecit ? "Primum, cum cogitavit Gallis omnibus prodesse, et mihi cogitavit prodesse ; eram enim Gallus et me etiam si non mea, publica tamen nota comprendit. Deinde ego quoque illi non tamquam proprium debebo, sed tamquam commune munus ; unus ex populo non tamquam pro me solvam, sed tamquam pro patria conferam.