Latin · ~2 min
7.23.2 to 7.23.3
Seneca the Younger, De Beneficiis 7.23.2-3
Not analysed yet
Numquam tantum sperat hyperbole, quantum audet, sed incredibilia adfirmat, ut ad credibilia perveniat. Cum dicimus : "Qui beneficium dedit, obliviscatur," hoc dicimus : "Similis sit oblito ; memoria eius non appareat nec incurrat." Cum dicimus beneficium repeti non oportere, non ex toto repetitionem tollimus ; saepe enim opus est malis exactore, etiam bonis admonitione. Quid ergo ? Occasionem ignoranti non ostendam ? Necessitates illi meas non detegam ? Quare nescisse se aut mentiatur aut doleat ? Interveniat aliquando admonitio, sed verecunda, quae non poscat nec in ius vocet.