Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 24
Seneca the Younger, De Beneficiis 7.24
Not analysed yet
Socrates amicis audientibus : "Emissem," inquit, "pallium, si nummos haberem." Neminem poposcit, omnes admonuit. A quo acciperet, ambitus fuit; quidni esset ? Quantulum enim erat, quod Socrates accipiebat ! At multum erat eum fuisse, a quo Socrates acciperet. Num illos castigare mollius potuit ? "Emissem," inquit, "pallium, si nummos haberem." Post hoc quisquis properaverit, sero dat ; iam Socrati defuit. Propter acerbos exactores repetere prohibemus, non, ut numquam fiat, sed ut parce.