Latin · ~1 min
Book 7, Chapter 3
Seneca the Younger, De Beneficiis 7.3.3
Not analysed yet
ingentis spiritus res est, cum Orientem Occidentemque lustraveris animo, quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur, cum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura beatissime fundit, adspexeris, emittere hanc dei vocem : "Haec omnia mea sunt ! "Sic fit, ut nihil cupiat, quia nihil est extra omnia.