Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 4
Seneca the Younger, De Beneficiis 7.4.1
Not analysed yet
"Hoc ipsum," inquis, "volui! teneo te ! Volo videre, quomodo ex his laqueis, in quos tua sponte decidisti, expliceris. Dic mihi. Quemadmodum potest aliquis donare sapienti, si omnia sapientis sunt ? Nam id quoque, quod illi donat, ipsius est. Itaque non potest beneficium dari sapienti, cui, quidquid datur, de suo datur ; atqui dicitis sapienti posse donari. Idem autem me scito et de amicis interrogare. Omnia dicitis illis esse communia ; ergo nemo quicquam donare amico potest ; donat enim illi communia."