Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 8
Seneca the Younger, De Clementia 1.8.1
Not analysed yet
Grave putas eripi loquendi arbitrium regibus, quod humillimi habent. "Ista," inquis, "servitus est, non imperium." Quid ? tu non experiris istud nobis esse, tibi servitutem ? Alia condicio est eorum, qui in turba, quam non excedunt, latent, quorum et virtutes, ut appareant, diu luctantur et vitia tenebras habent ; vestra facta dictaque rumor excipit, et ideo nullis magis curandum est, qualem famam habeant, quam qui, qualemcumque meruerint, magnam habituri sunt.