Latin · ~3 min
1.8.2 to 1.8.4
Seneca the Younger, De Clementia 1.8.2-4
Not analysed yet
Quam multa tibi non licent, quae nobis beneficio tuo licent ! Possum in qualibet parte urbis solus incedere sine timore, quamvis nullus sequatur comes, nullus sit domi, nullus ad latus gladius ; tibi in tua pace armato vivendum est. Aberrare a fortuna tua non potes ; obsidet te et, quocumque descendis, magno apparatu sequitur. Est haec summae magnitudinis servitus non posse fieri minorem; sed cum dis tibi communis ipsa necessitas est. Nam illos quoque caelum alligatos tenet, nec magis illis descendere datum est quam tibi tutum ; fastigio tuo adfixus es. Nostros motus pauci sentiunt, prodire nobis ac recedere et mutare habitum sine sensu publico licet ; tibi non magis quam soli latere contingit. Multa circa te lux est, omnium in istam conversi oculi sunt. Prodire te putas ? Oriris.