Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 8
Seneca the Younger, De Clementia 1.8.5
Not analysed yet
Loqui non potes, nisi ut vocem tuam, quae ubique sunt gentes, excipiant ; irasci non potes, nisi ut omnia tremant, quia neminem adfligere, nisi ut, quidquid circa fuerit, quatiatur. Ut fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu, sic animadversiones magnarum potestatum terrent latius quam nocent, non sine causa ; non enim, quantum fecerit, sed quantum facturus sit, cogitatur in eo, qui omnia potest.