Latin · ~7 min
1.22 to 1.23
Seneca the Younger, de Tranquillitate Animi 1.22-23
Not analysed yet
X. 1 At in aliquod genus uitae difficile incidisti et tibi ignoranti uel publica fortuna uel priuata laqueum impegit, quem nec soluere possis nec rumpere. Cogita compeditos primo aegre ferre onera et impedimenta crurum; deinde, ubi non indignari illa, sed pati proposuerunt, necessitas fortiter ferre docet, consuetudo facile. Inuenies in quolibet genere uitae oblectamenta et remissiones et uoluptates, si uolueris mala putare leuia potius quam inuidiosa facere. 2 Nullo melius nomine de nobis natura meruit, quae, cum sciret quibus aerumnis nasceremur, calamitatum mollimentum consuetudinem inuenit, cito in familiaritatem grauissima adducens. Nemo duraret, si rerum aduersarum eandem uim assiduitas haberet quam primus ictus. 3 Omnes cum fortuna copulati sumus: aliorum aurea catena est ac laxa, aliorum arta et sordida, sed quid refert? Eadem custodia uniuersos circumdedit alligatique sunt etiam qui alligauerunt, nisi forte tu leuiorem in sinistra catenam putas. Alium honores, alium opes uinciunt; quosdam nobilitas, quosdam humilitas premit; quibusdam aliena supra caput imperia sunt, quibusdam sua; quosdam exsilia uno loco tenent, quosdam sacerdotia. Omnis uita seruitium est. 4 Assuescendum est itaque condicioni suae et quam minimum de illa querendum et quicquid habet circa se commodi apprehendendum: nihil tam acerbum est, in quo non aequus animus solacium inueniat. Exiguae saepe areae in multos usus discribentis arte patuerunt, et quamuis angustum pedem dispositio fecit habitabilem. Adhibe rationem difficultatibus: possunt et dura molliri et angusta laxari et grauia scite ferentes minus premere. 5 Non sunt praeterea cupiditates in longinquum mittendae, sed in uicinum illis egredi permittamus, quoniam includi ex toto non patiuntur. Relictis iis quae aut non possunt fieri aut difficulter possunt, prope posita speique nostrae alludentia sequamur, sed sciamus omnia aeque leuia esse, extrinsecus diuersas facies habentia, introrsus pariter uana. Nec inuideamus altius stantibus: quae excelsa uidebantur praerupta sunt.