Latin · ~14 min
1.24 to 1.25
Seneca the Younger, de Tranquillitate Animi 1.24-25
Not analysed yet
6 Illi rursus quos sors iniqua in ancipiti posuit tutiores erunt superbiam detrahendo rebus per se superbis et fortunam suam quam maxime poterunt in planum deferendo. Multi quidem sunt quibus necessario haerendum sit in fastigio suo, ex quo non possunt nisi cadendo descendere; sed hoc ipsum testentur maximum onus suum esse, quod aliis graues esse cogantur, nec subleuatos se, sed suffixos. Iustitia, mansuetudine, humanitate, larga et benigna manu praeparent multa ad secundos casus praesidia, quorum spe securius pendeant. 7 Nihil tamen aeque nos ab his animi fluctibus uindicauerit quam semper aliquem incrementis terminum figere, nec fortunae arbitrium desinendi dare, sed ipsos multo quidem citra consistere. Sic et aliquae cupiditates animum acuent et finitae non in immensum incertumque producent. XI. 1 Ad imperfectos et mediocres et male sanos hic meus sermo pertinet, non ad sapientem. Huic non timide nec pedetentim ambulandum est: tanta enim fiducia sui est, ut obuiam fortunae ire non dubitet nec umquam loco illi cessurus sit. Nec habet ubi illam timeat, quia non mancipia tantum possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque suum et oculos et manum et quicquid cariorem uitam facit seque ipsum inter precaria numerat, uiuitque ut commodatus sibi et reposcentibus sine tristitia redditurus. 2 Nec ideo uilis est sibi, quia scit se suum non esse; sed omnia tam diligenter faciet, tam circumspecte, quam religiosus homo sanctusque solet tueri fidei commissa. 3 Quandoque autem reddere iubebitur, non queretur cum fortuna, sed dicet: "Gratias ago pro eo quod possedi habuique. Magna quidem res tuas mercede colui, sed, quia ita imperas, do, cedo gratus libensque. Si quid habere me tui uolueris etiamnunc, seruabo; si aliud placet, ego uero factum signatumque argentum, domum familiamque meam reddo, restituo." Appellauerit natura, quae prior nobis credidit, et huic dicemus: "Recipe animum meliorem quam dedisti; non tergiuersor nec refugio. Paratum habes a uolente quod non sentienti dedisti: aufer." 4 Reuerti unde ueneris quid graue est? Male uiuet quisquis nesciet bene mori. Huic itaque primum rei pretium detrahendum est et spiritus inter uilia numerandus. Gladiatores, ut ait Cicero, inuisos habemus, si omni modo uitam impetrare cupiunt; fauemus, si contemptum eius prae se ferunt. Idem euenire nobis scias: saepe enim causa moriendi est timide mori. 5 Fortuna illa, quae ludos sibi facit: "Quo, inquit, te reseruem, malum et trepidum animal? Eo magis conuulneraberis et confodieris, quia nescis praebere iugulum. At tu et uiues diutius et morieris expeditius, qui ferrum non subducta ceruice nec manibus oppositis, sed animose recipis." 6 Qui mortem timebit, nihil umquam pro homine uiuo faciet; at qui sciet hoc sibi cum conciperetur statim condictum, uiuet ad formulam et simul illud quoque eodem animi robore praestabit, ne quid ex iis quae eueniunt subitum sit. Quicquid enim fieri potest quasi futurum sit prospiciendo malorum omnium impetus molliet, qui ad praeparatos exspectantesque nihil afferunt noui, securis et beata tantum spectantibus graues ueniunt. 7 Morbus est, captiuitas, ruina, ignis: nihil horum repentinum est. Sciebam in quam tumultuosum me contubernium natura clusisset. Totiens in uicinia mea conclamatum est; totiens praeter limen immaturas exsequias fax cereusque praecessit; saepe a latere ruentis aedificii fragor sonuit; multos ex iis quos forum, curia, sermo mecum contraxerat, nox abstulit et iunctas sodalium manus copuatas interscidit: mirer ad me aliquando pericula accessisse, quae circa me semper errauerint? 8 Magna pars hominum est quae nauigatura de tempestate non cogitat. Numquam me in re bona mali pudebit auctoris: Publilius, tragicis comicisque uehementior ingeniis quotiens mimicas ineptias et uerba ad summam caueam spectantia reliquit, Inter multa alia cothurno, non tantum sipario fortiora et hoc ait: