Latin · ~8 min
1.26 to 1.27
Seneca the Younger, de Tranquillitate Animi 1.26-27
Not analysed yet
Cuiuis potest accidere quod cuiquam potest. Hoc si quis in medullas demiserit et omnia aliena mala, quorum ingens cotidie copia est, sic aspexerit tamquam liberum illis et ad se iter sit, multo ante se armabit quam petatur. Sero animus ad periculorum patientiam post pericula instruitur. 9 "Non putaui hoc futurum" et: "Vmquam tu hoc euenturum credidisses?" Quare autem non? Quae sunt diuitiae quas non egestas et fames et mendicitas a tergo sequatur? quae dignitas, cuius non praetextam et augurale et lora patricia sordes comitentur et exprobratio notae et mille maculae et extrema contemptio? quod regnum est, cui non parata sit ruina et proculcatio et dominus et carnifex? nec magnis ista interuallis diuisa, sed horae momentum interest inter solium et aliena genua. 10 Scito ergo omnem condicionem uersabilem esse et quicquid in ullum incurrit posse in te quoque incurrere. Locuples es: numquid diuitior Pompeio? Cui cum Gaius, uetus cognatus, hopes nouus, aperuisset Caesaris domum ut suam cluderet, defuit panis, aqua. Cum tot flumina possideret in suo orientia, in suo cadentia, mendicauit stillicidia; fame ac siti periit in palatio cognati, dum illi heres publicum funus esurienti locat. 11 Honoribus summis functus es: numquid aut tam magnis aut tam insperatis aut tam uniuersis quam Seianus? Quo die illum senatus deduxerat, populus in frusta diuisit. In quem quicquid congeri poterat dii hominesque contulerant, ex eo nihil superfuit quod carnifex traheret. 12 Rex es: non ad Croesum te mittam, qui rogum suum et escendit iussus et exstingui uidit, factus non regno tantum, etiam morti suae superstes; non ad Iugurtham, quem populus romanus intra annum quam timuerat spectauit: Ptolemaeum Africae regem, Armeniae Mithridaten inter Gaianas custodias uidimus; alter in exsilium missus est, alter ut meliore fide mitteretur optabat. In tanta rerum sursum ac deorsum euntium uersatione, si non quicquid fieri potest pro futuro habes, das in te uires rebus aduersis, quas infregit quisquis prior uidit.