Latin · ~2 min
Book 1, Letter 5
Seneca the Younger, Epistulae 1.5.7
Not analysed yet
Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatium finem etiam ad timoris remedia proficere. Desines, inquit, timere, si sperare desieris. Dices: Quomodo ista tam diversa pariter eunt? Ita est, mi Lucili: cum videantur dissidere, coniuncta sunt. Quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista, quae tam dissimilia sunt, pariter incedunt; spem metus sequitur.