Latin · ~2 min
1.5.8 to 1.5.9
Seneca the Younger, Epistulae 1.5.8-9
Not analysed yet
Nec miror ista sic ire; utrumque pendentis animi est, utrumque futuri exspectatione solliciti. Maxima autem utriusque causa est, quod non ad praesentia aptamur, sed cogitationes in longinqua praemittimus. Itaque providentia, maximum bonum condicionis humanae, in malum versa est. Ferae pericula, quae vident, fugiunt; cum effugere, securae sunt; nos et venturo torquemur et praeterito. Multa bona nostra nobis nocent, timoris enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat. Nemo tantum praesentibus miser est. Vale.