Latin · ~5 min
10.81.10 to 10.81.13
Seneca the Younger, Epistulae 10.81.10-13
Not analysed yet
Referre est ad eum, a quo acceperis, rem ferre. Haec vox significat voluntariam relationem; qui rettulit, ipse se appellavit. Sapiens omnia examinabit secum: quantum acceperit, a quo, quando, ubi, quemadmodum. Itaque negamus quemquam scire gratiam referre nisi sapientem; non magis quam beneficium dare quisquam scit nisi sapiens, hic scilicet, qui magis dato gaudet quam alius accepto. Hoc aliquis inter illa numerat, quae videmur inopinata omnibus dicere, παράδοξα Graeci vocant, et ait: Nemo ergo scit praeter sapientem referre gratiam? Ergo nec quod debet, creditori suo reponere quisquam scit alius nec, cum emit aliquam rem, pretium venditori persolvere? Ne nobis fiat invidia, scito idem dicere Epicurum. Metrodorus certe ait solum sapientem referre gratiam scire. Deinde idem admiratur, cum dicimus: Solus sapiens scit amare. Solus sapiens amicus est. Atqui et amoris et amicitiae pars est referre gratiam, immo hoc magis vulgare est et in plures cadit quam vera amicitia. Deinde idem admiratur, quod dicimus fidem nisi in sapiente non esse, tamquam non ipse idem dicat. An tibi videtur fidem habere, qui referre gratiam nescit? Desinant itaque infamare nos tam quam incredibilia iactantes et sciant apud sapientem esse ipsa honesta, apud vulgum simulacra rerum honestarum et effigies. Nemo referre gratiam scit nisi sapiens. Stultus quoque, utcumque scit et quemadmodum potest, referat; scientia illi potius quam voluntas desit. Velle non discitur.