Latin
Book 10, Letter 81
Seneca the Younger, Epistulae 10.81.14
Not analysed yet
Sapiens inter se omnia conparabit, maius enim aut minus fit, quamvis idem sit, tempore, loco, causa, Saepe enim hoc non potuere divitiae in domum infusae, quod opportune dati mille denarii. Multum enim interest, donaveris an succurreris, servaverit illum tua liberalitas an instruxerit. Saepe quod datur, exiguum est, quod sequitur ex eo, magnum. Quantum autem existimas interesse, utrum aliquis quod derat a se, quod praestabat, sumpserit an beneficium acceperit ut daret?