Latin · ~6 min
10.81.3 to 10.81.7
Seneca the Younger, Epistulae 10.81.3-7
Not analysed yet
Sed de isto satis multa in iis libris locuti sumus, qui de beneficiis inscribuntur. Illud magis quaerendum videtur, quod non satis, ut existimo, explicatum est, an is, qui profuit nobis, si postea nocuit, paria fecerit et nos debito solverit. Adice, si vis, et illud: multo plus postea nocuit quam ante profuerat. Si rectam illam rigidi iudicis sententiam quaeris, alterum ab altero absolvet et dicet: Quamvis iniuriae praeponderent, tamen beneficiis donetur, quod ex iniuria superest. Plus nocuit; sed prius profuit. Itaque habeatur et temporis ratio. Iam illa manifestiora sunt, quam ut admoneri debeas quaerendum esse, quam libenter profuerit, quam invitus nocuerit, quoniam animo et beneficia et iniuriae constant. Nolui beneficium dare; victus sum aut verecundia aut instantis pertinacia aut spe. Eo animo quidque debetur, quo datur, nec quantum sit, sed a quali profectum voluntate, perpenditur. Nunc coniectura tollatur; et illud beneficium fuit et hoc, quod modum beneficii prioris excessit, iniuria est. Vir bonus utrosque calculos sic ponit, ut se ipse circumscribat; beneficio adicit, iniuriae demit. Alter ille remissior iudex, quem esse me malo, iniuriae oblivisci iubebit, officii meminisse. Hoc certe, inquis, iustitiae convenit, suum cuique reddere, beneficio gratiam, iniuriae talionem aut certe malam gratiam. Verum erit istud, cum alius iniuriam fecerit, alius beneficium dederit; nam si idem est, beneficio vis iniuriae extinguitur. Nam cui, etiam si merita non antecessissent, oportebat ignosci, post beneficia laedenti plus quam venia debetur.