Latin · ~2 min
Book 10, Letter 81
Seneca the Younger, Epistulae 10.81.8
Not analysed yet
Non pono utrique par pretium. Pluris aestimo beneficium quam iniuriam. Non omnes grati sciunt debere beneficium; potest etiam inprudens et rudis et unus e turba, utique dum prope est ab accepto; ignorat autem, quantum pro eo debeat. Uni sapienti notum est, quanti res quaeque taxanda sit. Nam ille, de quo loquebar modo, stultus etiam si bonae voluntatis est, aut minus quam debet aut alio quam debet tempore aut quo non debet loco reddit. Id quod referendum est, effundit atque abicit.