Latin · ~2 min
Book 10, Letter 82
Seneca the Younger, Epistulae 10.82.10
Not analysed yet
Nam et ipse interrogationem contrariam opposuit ex eo natam, quod mortem inter indifferentia ponimus, quae ἀδιάφορα Graeci vocant. Nihil, inquit, indifferens gloriosum est; mors autem gloriosum est; ergo mors non est indifferens. Haec interrogatio vides ubi obrepat: mors non est gloriosa, sed fortiter mori gloriosum est. Et cum dicis: indifferens nihil gloriosum est, concedo tibi ita, ut dicam nihil gloriosum esse nisi circa indifferentia. Tamquam indifferentia esse dico, id est nec bona nec mala, morbum, dolorem, paupertatem, exilium, mortem.