Latin · ~1 min
Book 10, Letter 82
Seneca the Younger, Epistulae 10.82.11
Not analysed yet
Nihil horum per se gloriosum est, nihil tamen sine his. Laudatur enim non paupertas, sed ille, quem paupertas non summittit nec incurvat. Laudatur non exilium, sed ille qui in exilium ivit tanquam misisset. Laudatur non dolor, sed ille, quem nihil coegit dolor. Nemo mortem laudat, sed eum, cuius mors ante abstulit animum quam conturbavit.