Latin · ~2 min
Book 14, Letter 90
Seneca the Younger, Epistulae 14.90.3
Not analysed yet
Huius opus unum est de divinis humanisque verum invenire. Ab hac numquam recedit religio, pietas, iustitia et omnis alius comitatus virtutum consertarum et inter se cohaerentium. Haec docuit colere divina, humana diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consortium. Quod aliquandiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam is, quos fecit locupletissimos, fuit. Desierunt enim omnia possidere, dum volunt propria.