Latin · ~2 min
Book 14, Letter 90
Seneca the Younger, Epistulae 14.90.4
Not analysed yet
Sed primi mortalium quique ex his geniti naturam incorrupti sequebantur, eundem habebant et ducem et legem, commissi melioris arbitrio. Naturae est enim potioribus deteriora summittere. Mutis quidem gregibus aut maxima corpora praesunt aut vehementissima. Non praecedit armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris ceteros mares vicit. Elephantorum gregem excelsissimus ducit; inter homines pro summo est optimum. Animo itaque rector eligebatur, ideoque summa felicitas erat gentium, in quibus non poterat potentior esse nisi melior. Tuto enim quantum vult potest, qui se nisi quod debet non putat posse.