Latin · ~2 min
Book 14, Letter 91
Seneca the Younger, Epistulae 14.91.11
Not analysed yet
Non tantum manu facta labuntur, nec tantum humana arte atque industria posita vertit dies; iuga montium diffluunt, totae desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a conspectu maris stabant. Vasta vis ignium colles, per quos relucebat, erosit et quondam altissimos vertices, solacia navigandum ac speculas, ad humile deduxit. Ipsius naturae opera vexantur et ideo aequo animo ferre debemus urbium excidia.