Latin · ~2 min
Book 14, Letter 91
Seneca the Younger, Epistulae 14.91.12
Not analysed yet
Casurae stant. Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus, sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit. Enumerare omnes fatorum vias longum est. Hoc unum scio: omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt, inter peritura vivimus.