Latin · ~2 min
Book 15, Letter 93
Seneca the Younger, Epistulae 15.93.12
Not analysed yet
Numquid feliciorem iudicas eum, qui summo die muneris, quam eum, qui medio occiditur? Numquid aliquem tam stulte cupidum esse vitae putas, ut iugulari in spoliario quam in harena malit? Non maiore spatio alter alterum praecedimus. Mors per omnes it; qui occidit, consequitur occisum. Minimum est, de quo sollicitissime agitur. Quid autem ad rem pertinet, quam diu vites, quod evitare non possis? Vale.