Latin · ~2 min
15.93.10 to 15.93.11
Seneca the Younger, Epistulae 15.93.10-11
Not analysed yet
Nec hac spe, inquit sapiens ille, fortius exeo, quod patere mihi ad deos meos iter iudico. Merui quidem admitti et iam inter illos fui animumque illo meum misi et ad me illi suum miserant. Sed tolli me de medio puta et post mortem nihil ex homine restare; aeque magnum animum habeo, etiam si nusquam transiturus excedo. Non tam multis vixit annis quam potuit. Et paucorum versuum liber est et quidem laudandus atque utilis; annales Tanusii scis quam ponderosi sint et quid vocentur. Hoc est vita quorumdam longa, et quod Tanusii sequitur annales.