Latin
Book 15, Letter 93
Seneca the Younger, Epistulae 15.93.9
Not analysed yet
Et tamen quo usque vivimus? Omnium rerum cognitione fruiti sumus. Scimus a quibus principiis natura se adtollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum vices revocet, quemadmodum omnia, quae usquam erant, cluserit et se ipsam finem sui fecerit. Scimus sidera impetu suo vadere, praeter terram nihil stare, cetera continua velocitate decurrere. Scimus quemadmodum solem luna praetereat, quare tardior velociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae causa inducat noctem, quae reducat diem. Illuc eundum est, ubi ista propius aspicias.