Latin · ~1 min
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.18
Not analysed yet
Haec ab Aristone dicuntur; cui respondebimus ad singula. Primum adversus illud, quod ait, si quid obstat oculo et inpedit visum, debere removeri. Fateor huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio, quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat. Natura enim videmus, cui usum sui reddit qui removet obstantia. Quid autem cuique debeatur officio, natura non docet.