Latin · ~2 min
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.17
Not analysed yet
Inter insaniam publicam et hanc, quae medicis traditur, nihil interest nisi quod haec morbo laborat, illa opinionibus falsis. Altera causas furoris traxit ex valitudine, altera animi mala valitudo est. Si quis furioso praecepta det, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in privato, erit ipso, quem monebit, insanior. Ei bilis nigra curanda est et ipsa furoris causa removenda. Idem in hoc alio animi furore faciendum est. Ipse discuti debet; alioqui abibunt in vanum monentium verba.