Latin · ~2 min
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.21
Not analysed yet
Error, inquit, est causa peccandi. Hunc nobis praecepta non detrahunt nec expugnant opiniones de bonis ac malis falsas. Concedo per se efficacia praecepta non esse ad evertendam pravam animi persuasionem; sed non ideo nihil ne aliis quidem adiecta proficiunt. Primum memoriam renovant; deinde quae in universo confusius videbantur, in partes divisa diligentius considerantur. Aut isto modo licet et consolationes dicas supervacuas et exhortationes; atqui non sunt supervacuae, ergo ne monitiones quidem.